- SCURRAE
- SCURRAEduplicis olim generis: Urbani, qui in Scenas adhibebantur, et Domestici, qui mensas obsidebant; ob verborum lasciviam gestuumque turpitudinem Populo carissimi. Praeter enim Moriones, Nanos et Nanas, Scurrae quoque mensis adstabant, convivas dicteriis ad hilaritatem provocaturi. Unde Plinius Iun. l. 9. Ep. 17. obiurgans taedium amici, qui in propudiosum convivium impegerat, retuleratque domum pro apophoretis nauseam et stomachum. Vis tu, inquit, aliquid remittere ex nugis? Equidem nihil tale habeo, habentes tamen fero. Cur ergo non habes`quia nequaquam me ut inexpectatum festivumque delectat, si quid molle a Cinaedo, petulans a Scurra, stultum a Morione profertur. Idem in Panegyr. c. 49. Neque enim aut peregrinae superstitionis mysteria, aut obscena petulantia mensis Principis oberrat, sed benigna invitatio, et liberales ioci et studiorum honor. Suetonio Copreae dicuntur in Tiberio c. 61. ubi a quodam Nano, stante inter Copreas, convivantem Tiberium, cur Paconius Maiestatis reus tam diu viveret? interrogatum fuisse, refert. Idem Claudium Imperatorem quoties post cibum obdormisceret, olearum ac palmularum ossibus incessitum, interdum ferulâ flagrôve, velut per ludum, a Copreis fuisse excitatum, ait, in Claudio c. 8. ubi tamen alii legunt Tropeos, quod Scurrae isti, postquam Claudium percusserant, statim ne deprehenderentur, se verterent ioculari motu; τροπέω enim verto denotat. Copreas vero, vocem Graeci usus ostendit Dio Cocceianus l. 50. et l. 73. non multum ab initio: quam Stercorarios vertit Hadr. Turnebus. Parasitos eosdem dictos esse, vetus Scholiastes Iuvenalis ad v. 4. Sat. 5. docet. Inter hos nobilis fuit Sarmentus ille, cuius velitariones cum Cicerro commemorat. Horatius l. 1. Sat. 5. de quo et Iuvenalis praefatô locô,Si potes illa pati, quae nec Sarmentus iniquasCaesaris ad mensas, nec vilis Gabba tulisset.Ubi Glossator antiquus notat, Sarmentum formâ et urbanitate demeruisse sibi plurimos; aditque Gabbam sub Tiberio Scusrram nobilem fuisse. Pentalabi Scurrae, meminit Horatius l. 1. Sat. 8. Augusto sane Sarmentum olim placuisse lepôre et festivitate, notat Plut. M. Antonio, ubi etiam tradit, huiusinodi pueris Romanos Deliciorum nomen imposuisse; quam vis appellatione hac Veter. et turpius abusos fuisse, ostendit Prudentius l. 1. advers. Symm. v. 271.Quid loquar Antinoum caelesti in sede locatum,Illum delicias nunc divi Principis etc.Alexandriâ Aegypti pueros illos urbanos et procaces peti consuevisse, diximus alibi, ex Statio Silvar. l. 5. et aliunde. Vide Laur. Pignorium Comm. de Servis et Thom. Dempster. in Rosin. l. 5. c. 6. nec non Ioh. Scaligerum ad Festum, in voce Scurra. et Claud. Salmas. ad Tertullian. de Pallio c. 4. uti de iis, medio aevo, simillimis Ministellis, supra. Alia vocis significatio apud Historiae Aug. Scriptores, Lamprid. in Helilogabalo, c. 33. Occisus est per scurras; et in Alexandro Seu.. c. 61. Unus ex Germanis, qui scurrarum officium sustinebat. Hienim Scurras appellant, qui aliô nomine Domestici dicebantur, scil. corpore custodes ac protectores Principis, posteriori aevô buccellarii vocati. Nomen illis inde, quod non magis ab latere dominorum suorum discederent, quam parasiti illi veri et adseculae, ab eorum, quorum mensas sectabantur etc. Ad quam proin differentiam notandam, iidem Scriptores, eos denotaturi, qui in scena agerent, Mimicos scurras appellant, in Maximinis, c. 9. et Vopisc. in Aureliano, c. 42. quos Urbicos et Urbicarios et Exodiarios et Atellanos, Latini dixêre. Vide Salmas. ad loca cit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.